- PAPIA Lex
- PAPIA Lexde Patronatus iure, aliis Pappia, lata a M. pappio Mutilo Consule cum Q. Pompeio II. Augusti temporibus, Ut ex bonis eius, qui HS. centum millium patrimonium reliquerat et pauciores, quam tres liberos habebat, sive ist Testamentô factô, sive intestato mortuus erat, virilis pars Patrono deberetur.Item ut libertus, qui duos liberos in potestate haberet, operarum obligatione liberaretur, Iustinianus §. 1. de Success. libert. et in ff. tit. de bon. libert. etc. Item de Peregrinis, non multum post legem Claudiam, lata, quô annô, incertum: Ut peregrini urbe româ expellerentur, iussit. Cicer. pro Balbo. Alia de ritu capiendae Vestalis Virginis, fuit haec: ut Pontificis Maximi arbitratu Virgine e populo 20. legerentur, sortitioque in contione, eô numerô fieret, ut cuius virginis ducta esset, eam Pontifex Maximus caperet, eaque Vestae fieret. Sic enim eam restituerunt Iac. Raevardus et Lud. Carrio ICti. Addit autem etiam A. Gellius, l. 1. c. 12. eam sortitionem ex lege Papiasuô tempore non necessariam fuisse visam: Nam si quis honestô locô natus adeat Pontificem Max. atque offerat ad Sacerdotium filiam suam, cuius duntaxat salvis Religionum observationibus ratio haberi possit, gratiam Papiae legis per Senatum fieri. Vide Ioh osin. Antiqq. Rom. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.